LA TRADITION ET LES TRADITIONS
« Divina vero mandata diximus, non solum ea quae per seipsam in carne
divinitas apparens hominibus tradidit, aut ea quae per apostolos teneri
constituit, sive illa quae ante susceptam carnem per patriarchas vel
prophetas mandavit, sed etiam illa quae post apostolos apostoli (ci)
viri apostolica vestigia securi, unanimi multorum catholicorum consensu,
servari praeceperunt. Idem enim divinus Spiritus, qui priorum Patrum
cordibus se infundens, humanae saluti congruentia per eos dedit praecepta,
per hos quoque qui recentiores videntur, hominum salutem operari, salu-
bria jubendo, non destitit. Per diversis igitur praecones Domini verba
edita veneramur, in diversis organis ejusdem Spiritus flatum agnoscimus. »
ANSELME DE HAVELBERG, Dial., II (P. L., 188, 1200-1201) :
« Dominus sciens tam multa adhuc addenda ad instaurationem catholicae
fidei, postquam discipulis suis universa quae illi tempori congruebant,
dixerat, adjecit ita dicens : « Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non
« potesti portare modo; cum autem venerit ille Spiritus veritatis, docebit
« nos omnem veritatem.» (...) Siquidem Spiritus Sanctus... postea sanc-
torum Patrum conciliis auctor et doctor veritatis... interfuit. Fidem quam
idem ipse in Evangelio breviter condiderat, in conciliis sanctorum
Patrum explanavit et quae Filius adhuc dicere habuit... veraciter edidit
« et pleniter docuit. »
HENRI DE GAND, Summa, p. 1, a. 8, q. 6, nos 13 et 14 : « Doctrina
apostolica ad doctrinam evangelicam nullo modo se habet ut eius impletiva,
sed ut explanativa... Christus enim non omnia obscura litteraliter... nec
in sua evangelica doctrina exposuit, sed aliqua tantum et ad exemplar
eorum reliquit apostolis cetera exponenda »; « Per illum etiam modum
quo doctrina apostolorum se habet ad evangelicam et ad doctrinam Veteris
Testamenti, se habet doctrina doctorum Augustini, Ambrosii et ceterorum
ad doctrinam canonicam, licet non aequale pondus auctoritatis obtineat »
(cité par J. BEUMER, Schol., 1941, p. 41, n. 86).
JEAN GERSON, De sensu litterali S. Scripturae (Opera, t. I, p. 1 s.) :
« Sensus Scripturae litteralis iudicandus est prout Ecclesia Spiritu Sancto
inspirata et gubernata determinavit, et non ad cuiuslibet arbitrium vel
interpretationem. Unde Augustinus... Nota quod resolutio saltem decla-
rativa est ad Ecclesiam et ad concilium eam repraesentans... Sensus litte-
ralis S. Scripturae fuit primo per Christum et apostolos revelatus et
miraculis elucidatus...; postmodum sacri doctores per rationes suas dili-
genter contra haereticos diffusius elicuerunt praedictum sensum litteralem
et conclusiones...; postea successit determinatio sacrorum conciliorum, ut
quod erat doctrinaliter discussum per doctores fieret per Ecclesiam senten-
tialiter definitum... Sensus litteralis S. Scripturae si reperitur determi-
162
